F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Ex Heronis et aliorum spiritalibus
App. =

[A:43r]

EX HERONIS ET ALIORUM SPIRITALIBUS

1 Aqua defluit ad imum. Aqua non quiescit, donec acquirat sphaericam superficiem, cuius centrum sit universale centrum. Aqua non quiescit, donec acquirat aequilibrium et aequalitatem. Natura non admittit inane.

SIPHON HAUSTORIUS

figura 1

2 Vas abc plenum sit aqua usque ad b cui immergatur siphonis def crus de reliqui autem cruris os f sit inferius aquae superficie quae apud b. // Attracto itaque aere per os f sequatur pariter humor, quandoquidem natura non admittit inane, et defluet donec descendat aquae superficies ad aequilibrium oris f namque fluit aqua ad imum, donec acquirat aequilibrium. 3 // Item crus ef immersum sit in vasis ghk aquam hk cuius superficies quae apud h sit inferior superficie aquae bc quae apud b. Iam pleno prius existente siphone def defluet per siphonem aqua bc donec superficies aquarum altera quidem descendens altera ascendens conveniant in una superficie sphaerica.

SIPHON INNATANS

figura 2

4 Vas abc usque ad b sit plenum vino, quod siphon def exhauriat in lebetem ghk innatantem vase lm pleno aquae usque ad k et habente ductum m clausum. Sit autem lebes ghk vino plenus usque ad h ductum1. Si itaque vini2 superficies, quae apud b sit in aequilibrio superficiei vini, quae apud h non defluet vinum per siphonem. 5 Quiescit enim humor in aequilibrio. Aperiatur ductus m ut aqua ex vase lm defluat, itaque lebes ghk aquae innatans descendet cum aqua: quare vini superficies, quae apud h fiet inferior superficie vini, quae apud b defluet ergo vinum per siphonem in lebetem et exibit per ductum h. [A:43v] Quam ob rem ita comparatus est siphon ut quoties per m ductum effluat aqua, toties ad quamvis rationem per ductum h vinum defluat.

SIPHON PENDENS

figura 3

6 Vas abc sit vino3 plenum usque ad b de qua siphon hauriat4 in vas ghk secum alligatum habens ductum apud h. Vase autem lm aquae pleno innatet sphaera vel quodvis pondus n. Pendeant autem siphon def et sphaera n a trochleis pq per unum funem epqn. 7 Itaque effusa aqua in vas lm ascendet aqua et cum ea pondus n innatans: quare siphon def pendens ab eodem fune descendet: fiet ergo superficies vini, quae apud h, inferior superficie vini, quae apud b, et perinde siphone def exhauriente, defluet vinum per h ductum. 8 // Quam ob rem ita comparatus est siphon def pendens, ut quoties aqua defluat in vas lm toties vinum effluat per h ductum.

THYRSUS VOCALIS

figura 4

Thyrsus abc habeat apud caulem, collum quasi canalem ab, in corymbi vertice, foramen apud c, sub collo in operculo, quod apud b, fistulam de, perforato apud f operculo, transmissam quae per d intra vacuum thyrsi flatum recipiat. 9 // Itaque thyrsus immersus et trusus in aquam recipiet humorem per c foramen; aer autem, qui [in5] intra6 thyrsum recepto humore impulsus inflabit fistulam de quae sonitum [A:44r] reddet, siquidem tremulum, si aquae quidpiam habeat super operculum, ita ut imitetur volucris cuiuspiam cantum.

LAGOENA LOQUITANS

figura 5

10 Lagoena abc habeat in summo collo operculum ae in infimo collo operculum bd. Canalis autem abc penetret utrumque operimentum apud ab et7 desinat apud c prope fundum vasis. Item ductus d transmissus <est8> per operculum bd ut aerem transmitteri possit a collo et ad collum vicissim. 11 Denique fistula e per operculum ae transmissa9 sic aptetur ut a parte, quae intra collum lagoenae prominet, inflata vocem edere10 possit. // Itaque immissa in lagoena aqua per11 canalem ab extrudetur aer de vacuo lagoenae per ductum d in collum lagoenae, unde cogetur exire per fistulam e, quae inflata proloquetur.

GUTTUS FUTILIS

figura 6

12 Guttus abc habeat tria opercula a, b, c duoque vacua ab, bc. Canalis autem bcd penetret duo ex ipsis operculis videlicet bc apud bc et promineat ad d extra guttum. Sub operculo b habeat guttus spiraculum e et canalis bc pusillum12 foramen intra guttum quod sit f propinquum operculo c. 13 // Itaque si tam vacuum ab quam vacuum bc fuerit humore plenum vel eodem vel diversis, obstucto spiraculo e defluet, qui in vacuo ab, humor totus, quare guttus putabitur totus depletus: non enim poterit humor, qui in vacuo bc fluere per foramen f obstructo spiraculo e quandoquidem natura non admittit inane: itaque patefacto e spiraculo ad recipiendum aerem, fluet humor, per f foramen insperatus, eritque res miratu digna. [A:44v]

URCEOLUS DUPLEX

figura 7

14 Urceus abc sit in duo aequalia pariete medio divisus: unde dimidium sit fadh cuius os13 per quod impletur, sit a et habeat foramen parvum d et spiraculum f et ductulum intra vacuum vasis dh. Similiter dimidium gbek14 habeat os, per quod impletur, b foramen parvum e spiraculum g et ductum ek intra vacuum. 15 Per foramina de confluat15 humor in rostrum vasis lde16 et effluat per17 summum rostrum l; spiracula fg sint in ansa vasis ita ut per singula separatim spirent dimidia vasis. Item ductus dh ek singuli intra sua vacua desinant prope fundum vasis c. // Impleatur utrumque dimidium utpote dimidium fadh vinum per os a reliquum vero aqua per os b et apprehensa vasis ansa inclinetur urceus ad rostrum obstructo per pollicem spiraculo f. 16 Iam defluet aqua: obstructo vero spiraculo g defluet vinum: dimisso autem utroque spiraculo defluet mistum per rostrum l namque cuius humor spiraculum obstructum est, is non fluit, non intrante aere: quandoquidem natura non admittit inane. Eritque spectaculum conspicuum ex eodem canali nunc merum tantum: nunc aquam tantum, nunc mistum effluere.

SIPHON SCATURIENS

figura 8

17 In amphoram abc aquae plenam immittatur siphonis def crus unum de alterum ef pendeat multo inferius vase, sitque retortum et in angustum tendens sursum et desinens in angustum foramen f per quod [A:47r] hauriatur aer, qui in siphone, sequatur enim simul humor, ne remaneat inane, et exibit scaturiens per foramen f et in altum resiliet propter impetus descensus: unde quo longius fuerit crus ef descendens, eo altius aqua resiliet donec amphora exhauriatur.

LIBRAMENTUM AQUARUM

figura 9

18 Sunto duo vasa ab, cd in quibus canales ab, cd penetrent opercula vasuum ac et intra vasa descendentes habeant ora bd prope fundos vasorum. Itaque ductus ef ducat aerem a base in vas. Infundam igitur in alterum eorum utputa ab aquam per foramen a quae per canalem ab delapsa effluet per os b; effluat et ascendat usque ad g et illucusque manebit plenus siphon ab aqua18 videlicet acquirente unam sphaericam superficiem. 19 Rursus infundam aquam in vas cd per os c quae per canalem cd lapsa effluet in vas per os d et ascendet intra vacuum vasis / ascendat usque ad h. Itaque aer inde expulsus ibit per ductum fe cum aliam non habeat exitum et ingredietur vas ab quare aqua, quae ascenderat usque ad g cogetur descendere et ideo aqua, quae in canali ab impelletur sursum aere exente per os a. 20 Demum ita resident, ita quiescent, ita librabuntur19 aquae intra vasa ab, cd ut superficies aquarum, quae intra canales ab cd quae sunt apud kl20 sint altiores superficiebus aquarum quae intra vasa singulae singulis excessu aequali, secus non servarent libramentum. 21 Aer quidem intra vasa inclusus non sinit superficies aquarum quae apud kl descendere ad aequalitatem superficierum quae apud gh unde si21 aer, qui in vacuo vasorum haberet exitum aliqua, iam superficies kl restituerentur depressae ad aequalitatem superficierum g, h, contra si quispiam flatu intruderet plus aeris intra vacuum vasorum, iam superficies aquarum quae apud22 gh23 cogerentur descendere ad dandum aeri locum ingredienti, quare superficies quae apud kl adhuc superius impellerentur. 22 Itaque si alterius vasorum utputa ipsius cd [A:47v] canalis cd brevior esset canali ab iam tunc aqua, quae in canali cd ascendit; perveniret prius ad os c quam aqua kb ad os a et ideo prius efflueret24 et tanto maiori impetu efflueret, quanto plus aeris intrusum25 fuisset: tanto enim magis26 superficies k excideret superficiem g et superficies l superficiem27 h et tanto maior esset vis aeris exitum quaerentis: nec obstaret utrum situs vasis cd esset sublimior situ28 vasis ab aut inferior. 23 Itaque infusa aqua in alterum vasorum utputa in vas ab per os a iam ascenderet superficies k unde tunc superficies g ascenderet descendente superficie h donec29 superficies ipsae kl aequali excessu sint sublimiores superficiebus gh unde si vas cd positum sit in altiori loco quam vas ab et brevius quam vas ab tunc infusa aqua in os a superficies l perveniret prius ad os c et efflueret.

figura 10

24 Accidit itaque tunc res miratu digna ut scilicet infusa aqua in foramen inferius sus a scaturiat aqua de foramine30 altiori sus c. Itaque dicta breviter colligentes dicimus, quod superficies l fit sublimior superficie h duobus de causis, videlicet tam ob aerem intrusum flatu in vacuum vasorum, quam ob aquam infusam in os a. 25 Igitur

figura 11

aggregatis causis; aqua, quae in canali cd eo31 maiori impetu scaturiet per os c et sursum foras prosiliet. Eritque32 cunctis artificium miraculo. // Itaque quo longius erit vas ab eo33 maiori excessu superficies k sublimior esse poterit superficie g34 quarum tunc superficies h propinqua iam ori c, eo maiori impetu descendet, ascendente superficie g et ideo aqua, quae in canali cd eo maiori saltu sursum foras prosiliet, nec35 prosilire desinet, si rursum cadat aqua in canalem ab donec excessus altitudinum fiant aequales. 26 Aut36 aer, qui distinet aquarum superficies ad inaequales altitudines, efflatus evolet per os c, ac ideo flatum aquarum superficiebus adaequatis. [A:46r]

TURRIS EIACULATORIA

figura 12

Vas fabricetur abc triplici operculo in duo vacua distinctum, videlicet operculo apud a supremo, medio apud b, infimo apud c, qui basis est. 27 Vacua autem sint ab, bc sitque ipsius ab ipsum bc duplum celsitudine vel triplum vel quotplurumque. Canalis abc penetret opercula quae apud ab et habeat os propinquum basi qui apud c. Itaque canalis def penetret parietem qui apud b apud e et habeat os d intra vacuum bc os autem f propinquum operculo supremo, quod apud a. 28 Demum canalis ghk penetret operculum, quod apud a apud h et habeat os g propinquum parieti, qui apud b os autem k in angustuum destinens super operculum a per spacium parvum. Camina porro, qua circumcluditur vas, emineat aliquanto super aream operculi a quo ipsi operculo aqua possit insidere. 29 // Quibus peractis erecto iam vase super basim c infundatur aqua in os a quae descendet per ductum ac in vacuum bc quae tanta sit, quanta implere possit vacuum ab. Mox inverso vase erigatur sursum basis c donec aqua per ductum df transeat in vacuum ab et rursum erecto vase super basim c repleatur infusa per os a lympha canalis ac sitque iam aqua in vacuo bc usque ad l paulo supra c quae autem in vacuo ab aqua usque ad m aeque alta cum ore f aut paulo inferior. 30 // Itaque aqua quae in canali ac descendens impellet sursum aquam quae apud l, haec autem effugabit aerem, qui in vacuo bl, aer vero omnino ibit per ductum df opprimetque aquae superficiem, quae apud m, ita ut cogatur exilire aqua per canalem37 ghk, namque aqua in canali ghk appetit esse tanto sublimior superficie aquae m38 quanto aqua quae in canali abc sublimior est superficie39 aquae l, ut provetur libramentum quem [A:46v] admodum in praecedenti speculatione40 fuit disputatum, ut vero citatione saltu aqua prosiliat extra per canalem ghk infletur canalis ghk per os k ut aer intrusus vi penetret aquam em41 perveniatque ad vacuum mh et per ductum fd ad vacuum bl atque ita impremat superficiem aquae l ut aqua, quae in canali <abc42> cogatur ascendere. 31 Namque hoc pacto vicissim aqua canalis abc maiore vi descendet ad impellendum aerem, qui in vacuo vasis et consequenter aquae superficiem m ita ut cogatur exilire aqua quae in canali ghk per os k. // Itaque aqua per os k sursum prosiliens recidet in aream operculi a et rursum per canalem abc prolapsa continuabit aeris impulsum. 32 Quare non desinet lympha scaturire (quamquam paulatim impetus prosiliendi minuitur) donec exhauriatur tota fere aqua em in vacuum bc43. // Qua exhausta, rursum invertatur vas erecta sursum basi c ut per ductum df redeat aqua in vacuum ab et rursum vas restituatur super basim c infusa quam aqua in canalem abc et caetera ut prius, ut rursum prosiliat per ductum ghk. 33 // Quod repetere potes quoties lubet. // Spectaculum sane conspicuum, videre aquam ex imo sursum contra44 naturae decretum prosilientem.

SITULA HORARIA

Comperetur vas altitudine pedum quatuor latitudine pedis unius aut minore quod sit ab tamquam situla sive cylindrica sive quadrata ad cuius unum laterum superemineat erecta tabella tantae longitudine, quanta est celsitudo vasis, quae sit ac quae distinguatur in spacia aequalia duodecim. 34 Vas autem impleatur aqua, cui innatet lignum leve aut suber d cui infixa sit sagitta de cuius mucro e sit par celsitudine tabellae ac. // Fluat autem aqua per ductulum f ita temperate, ut in spacio 12 horarum effluat tota. Itaque fiet ut fluente paulatim aqua per canalem f descendat paulatim suber d una cum sagitta de atque ita mucro e successive indiret horas praeteritas. 35 // Oportebit45 autem ut altitudo vasis sit tanto maior altitudine tabellae, quanta est suberis crassitudo, et aqua talis excessus fluat extra spacium duodecim horarum. // Item spacia horaria singula in tabella ac characteribus46 horarum naturam indicantibus notentur.

Messanae, 25 octobris 1534

Inizio della pagina