F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 6
<- App. -> <- = ->

6a

25 Parallelepipeda eiusdem celsitudinis sunt basibus proportionalia: super aequas autem bases posita sunt fastigiis proportionalia.

26 Haec propositio sequitur ex prima et 4a praemissarum, et earum descriptionibus. Hoc pacto. In de[A:36v]scriptione 4ae apponatur parallelepipedo a contiguum et in eodem filo positum parallelepipedum e, habens basim f contiguam basi c. 27 Et tunc, quoniam per primam solidum e8 ad solidum a est sicut basis f ad basim c, per tertiam autem tam solidum b quam solidum d aequum est solido a. Idcirco, erit et tam solidum e ad solidum b quam solidum idem e ad solidum d sicut basis f ad basim c quoniam scilicet fastigia talium solidorum super talium basium planum sunt aequalia.

28 Potes autem in solidis e, a et in solidis e, b pro basibus f, c sumere bases collaterales, super quas eadem solida sortiuntur idem et unum erectum fastigium. Haec est prima pars propositionis.

29 Reliqua sic: quoniam per primam solidum e ad solidum a sicut celsitudo ad celsitudinem. 30 Et per tertiam solidum d aequum est solido a eiusdem celsitudinis. Propterea est solidum e ad solidum d super aequalem basim, erit sicut dicta celsitudo ad dictam celsitudinem. Quod erat reliquum.

figura 4

Inizio della pagina
->