F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 3
<- App. -> <- = ->

3a

18 Duo parallelepipeda super eandem basim et sub eodem fastigio constituta, sive ad idem filum sive ad diversum posita, sunt invicem aequalia.

19 Si solida sint ad idem filum, propositio demonstratur sicut 35 primi de parallelogrammis ut parallelepipeda a, b super basim c et aeque alta, ad idem filum posita, erunt invicem aequalia. 20 Si autem sint solida b, d ad diversum filum, tunc ponatur solidum a ad idem filum cum solido b ex uno latere, et ex reliquo ad unam filum cum solido d. Sic enim arguentur solida a, b aequalia: itemque solida a d aequalia: et ideo per communem conceptum, et ipsa b d aequalia.

figura 2

Inizio della pagina
->