F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Epistulae | Propriae | XXI |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
XXI.Francesco Maurolico a Marco Antonio Amulio Messina, 18 novembre 1564 Seconda lettera di dedica del Martyrologium (Venezia, 1568, cc. 2*r-3*v . Abbiamo introdotto la numerazione delle carte, mancante nel testo originale).
[S:2*r] M. Antonio Amulio Cardinali Amplissimo
Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis. S. D.
Heri, qui fuit dies novembris septemdecimus, redditae sunt mihi expectatissimae literae tuae, una cum indice adnotationum nonnullarum, a tuo, nostroque officiosissimo, et amicorum amantissimo Marullo. Neque tam gratum mihi fuit commendari abs te laborem meum, quam iucundum per literatos religiososque viros recognitum, ubi ubi opus fuerit, ad incudem et exactiorem limam revocari. Sic enim plane intelligo, quod et reipublicae christianae commodum curas, et operam simul nostram magnifacis. Itaque locis adnotatis quam breviter potero, respondebo. In primis, Felicem, cuius memoria fit decimonono kalen. Feb. Eundem esse cum eo, de quo tertio kal. sept. Non contendam, quamvis Odo in suo Martyrologio mentionem faciat de duobus eiusdem nominis fratribus, quod verius propius mihi videtur, neque aliter sentire, momentum faciet notabile. Memoriam cathedrae, quam Petrus Romae tenuit, in Martyrologio iam notatam, sed in officio neglectam Paulus quartus edicto celebrem fieri iussit: quod nemo ignorat: nec male a me factum puto. Quod si sors ita tulit, ut Paulus ipse nec vivens placeret, nec defuntis, iam et nobis sicut nominatus non prodest, ita et silentio traditus non nocebit: in vestro est arbitrio, utrum faciatis Ignatium Antiochiae praesulem ab Petro quartum facio. Nam Petrus est primus. Secundus Zacchaeus, de quo decimo kal. sept. Tertiu Evodius, de quo pri[S:2*v]die nonas maii. Quartus ipse Ignatius: qui tamen exclusive dici potest post Petrum tertius. Sic colligit author Catalogi: nec si quispiam secus sentiat, explodetur. Et idem author Polyotum vocat martyrem, de quo idibus febru. Et verbum interpretatur multae auris Vapo; tou' wJto; , et ipsi astipulatur lectio vetustorum exemplarium Martyrologii: Unde sic scribendum autumo. Verba D. Hieronymi de Anastasio Papa retuli ad sententiam, si lubet, exprimantur ad verbum. Iasonem discipulum, de quo quarto idus Iulii in Epistola Pauli ad Romanos, et in actis Apostolicis ubique: minime vero Mnasonem invenio: qui perhibetur fuisse episcopus tharsensium. Sic ergo scribendum in textu, Apud Cyprum B. Iasonis antiqui discipuli, et episcopi Tharsensium, nec secus id nomen in manuscriptis codicibus notatur. Innocentium primum papam in catalogo et in martyrologiis inscriptum et appellatum inveni, sive propter constantiam, sive ob aliud laboris meritum, tali titulo sit insignitus. Dicitur enim anathemate damnasse Arcadium, quod Chrysostomum episcopum, qui Eudoxiam Augustam idolatriae increpaverat, relegari, passus esset. Si tamen secus placet, expungatur una cum suspicione verbum. Quo autem ad B. Lucae evangelistae memoriam, invenio duplicem ossium eius tralationem: prima scilicet ex Bithynia, ubi quievit, in Byzantium, tempore Constantini, una cum corpore beati Andreae apostoli, atque Timothei discipuli, de qua in martyrologio mentio fit vii idus maii ex D. Hieronymi testimonio. Secundam ex Byzantio in Patavium, anno xx Constantii, sive Constantini (dubium cuius) de qua in Martyrologio alia mentio sit in ipso die natalis sui. Itaque non de tralatione hac secunda, sed de tempore dubitatur; quandoquidem [S:3*r] ipsius evangelistae corpus Patavii, caput autem Romae servatur. Similiter autem sanctorum Andreae ac Timothei corpora rursum tralata ex Byzantio quis dubitet, cum illius caput in aede S. Petri, huius vero corpus in aede S. Pauli nunc Roma iaceat? Veniam nunc ad illud, quo de cathedra divi Petri superius mihi obiiciebatur. Ostendam enim Cathalogi authorem non errasse, dum scribit Petrum Romae sedem tenuisse anno Claudii iiii. Potest enim fieri, ut Petrus anno ii Claudii Romam venerit, ut Eusebius in chronicis indicat: anno autem iiii pontificiae dignitatis, in coetu fidelium declaratur, exordium coeperit; sicut expresse, nec semel prefatus author cathalogi affirmat. Nec temere affirmat; quando eius dicto congruit calculus. Cum enim ex testimonio Eusebii, Cassiodori, Bedae, Platinae, et aliorum chronographorum Petrus et Paulus Romae martyrium pertulerint, anno salutis nostare lxx, qui fuit xiiii et ultimus imperii Neronis: et Claudius ante Neronem, totidem annos imperaverit; iam si ab his xxviii annis horum duorum Caesarum, subtrahatur anni xxv, quibus Petrus, ex communi omnium consensu, sedem tenuit pontificiam, supererunt tres ex principatu Claudii, ita ut in sequenti, hoc est in iiii Claudii sedere coeperit: atque ita per xi annos Claudii, et inde per xiiii Neronis sedens xxv annorum tempus impleverit. Sed non ero, neque in his, neque in aliis, quaecumque adnotari poterunt, contentiosus: semperque iudicio doctiorum cedam. Ego enim ex collatione vetustiorum exemplarium ea correxi, quae indocti scriptores, aut impressores depravaverant. Item multa locorum vocabula ex Topographia Primi cabilunensis episcopi atque theologi. Complura supplevi ex Cathalogo Sanctorum. Praeterea sanctorum quorundam ab Ecclesia receptorum memoriam, sicut ex Chronicis regionum, aut urbium, et exe devota semperque probata consuetudine constat. Quibus consideratis [S:3*v] atque discussis, danda etiam fuit authoritas libello Martyrologii, quippe quem Hieronymus, Beda, Usuardus, atqe Odo, caeterique literati, sanctique viri composuerint, utque decuit, saepius instauraverint. Neque, ob literae, sive syllabae cuiuspiam errorem, neque ob aliquam temporis, aut exemplarium in rebus parvi momenti discrepantiam, periclitabitur christiana pietas. Sicut et nonnulla pie recipiuntur, quae literis mandata non apparent. Tibi itaque, tuisque piis consultisque viris, huius correctionis meae recognitionem et emendationem penitus committo. Ne ulterius in dandis, recipiendique literis tempus teramus. Fac Reverendissime praesul, quam citius poterit, absolvatur, quod instat, ut Ecclesia, hoc festorum libello, quoad possibile fuerit, emaculato utatur. Exemplaria Martyrologiorum, quorum collatione usus sum, fuere, unum Ecclesiae Messanensis, aliud Coenobii Carmelitani vetustissimum: aliud eremitarum S. Augustini, aliaque ex aliis Siciliae monasteriis, unum quoque ex meo Coenobio S. Mariae a partu, quod sub Marone monte, gemellisque collibus positum est, quae tamen ab eo, quod impressum circumfertur, parum discrepabant, et discrepantia, neqaue notabilis erat, neque alicuius momenti, utpote verborum non sententiarum. Itaque si cui collationem libeat repetere, satis erit illud, quod in usu est, et quotidie in choro legitur, de quo a nobis nihil omissum es, quamquam opus locupletatum. Idque non ut fastidium inferremus saturis, sed ut sitientibus voluntatem suppeteremus. Ad summam, si quisque non mavult possidere mancum, quam recipere instauratum: nondum in scirpo non querat. Igitur, cum dabit aura viam, praebeso carbasa ventis, et levis expediet protinus alga ratem. Vale interea praesulum decus, et quod decet cura. Messanae in freto, XIIII Kal. Decembris MDLXIIII.
|
Inizio della pagina |
-> |