F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 30 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 30a 191 Numerus multitudinis parium a binario successive dispositorum, multiplicatus in numerum unitate maiorem, producit aggregatum ipsorum parium omnium. Exempli gratia, sunto quinque pares abcde a binario per ordinem dispositi, f autem sit quinarius numerus ipsorum, g autem numerus unitate maior scilicet senarius, et ex f in g fiat h. Aio, quod h est aggregatum ipsorum abcde parium. Quod sic patet. 192 Palam est, quod in tali exemplo f est quinta radix, et g sexta [C:117r] radix. Igitur per septimam praecedentis libri h talium radicum productum est numerus parte altera longior sextus, qui per octogesimam quintam dicti libri est aggregatum ipsius e paris sexti loci, et omnium praecedentium; quod erat demonstrandum. Et similiter in omni casu constabit propositum.
|
Inizio della pagina |
-> |