[S:165] Propositio 102a
445
Omnis quantitas potentialiter rationalis divisa in binomialem, reddit in quotiente residualem correlativam; divisa vero in residualem, reddit in quotiente binomialem correlativam. Idemque dicendum de quantitate simpliciter rationali.
Exempli gratia, quantitas a rationalis simpliciter, sive tantum potentialiter, [C:160r] dividatur per b bimediale secundum et proveniat c.
446
Aio, quod c erit residuum mediale secundum. Sit enim ipsius a quadratum d quae rationalis erit; item ipsius b quadratum e quod per quinquagesimam octavam387, erit binomium tertium. Deinde secetur d per e et proveniat f; eritque per septuagesimam octavam huius f residuum tertium. Sed per corollarium duodecimae huius, c radix est ipsius f; igitur per sexagesimam huius, c erit residuum mediale secundum: quod est propositum.
447
Similiter pro caeteris binomialibus procedemus. Quod si ponatur quantitas a rationalis dividi, exempli causa, per b residuum mediale secundum, atque ex divisione provenire c, eodem modo ostendetur c esse bimediale secundum; sed tunc pro quinquagesima octava388 citabitur sexagesima prima389 et pro septuagesima octava citabitur septuagesima nona et pro sexagesima citabitur quinquagesima septima, ut suppositis congruit.
|