[S:38] Propositio 77a302
299
Omnis item columna centralis constat ex tot columnis primi generis, ex quot eiusdem generis basibus eius basis constare ostensa est, et eiusdem nominis atque loci. Columnis tamen praecedentis loci una cum basibus propriis acceptis.
[C:44r]
300
Exempli gratia: columna centralis hexagona quinta, scilicet 305, conflatur ex columna hexagona primi generis quinta, scilicet 225 et ex cubo quarto 64 una cum suo quadrato 16; quoniam, scilicet, basis hexagona centralis quinta, scilicet 61, constabat ex hexagono quinto, scilicet 45 et ex quadrato quarto primi generis, scilicet 16, per septuagesimam praemissam.
301
Quod quidem in quadragesima quinta huius ostensum est, quo ad columnam hexagonam; et demonstratio, simili processu, ad omnem centralem columnam extendi potest; ad verificandum quod hic proponitur.
|
305 |
|
225 |
|
64 |
16 |
|
|
|