[C:33v] Propositio 58a
218
Omnis trianguli quadratus, aequalis est aggregato cuborum ab unitate usque ad cubum triangulo collateralem inclusive sumptorum.
Sit, exempli gratia, triangulus numerus quintus, qui, per diffinitionem, ex unitate a et sequentibus per ordinem radicibus bcde simul iunctis coacervatur; cuius quadratus sit f.
219
Aio quod f aequalis est aggregato cuborum ab ipsis abcde201 radicibus202 singulis factorum. Quod sic demonstratur. Sit g cubus ipsius radicis e sitque h quadratus totius abcd hoc est trianguli quarti. Eritque, per praecedentem, ipse f aequalis ipsis gh simul sumptis. Rursum, sit k cubus ipsius d sitque l quadratus totius abc hoc est trianguli tertii; eritque, per praemissam, h aequalis ipsis kl simul.
220
Item, sit m cubus ipsius c203, sitque n204 quadratus totius ab hoc est trianguli secundi; eritque similiter l aequalis ipsis mn pariter sumptis. Demum sit p cubus ipsius b sitque q hoc est unitas, quadratus ipsius a unitatis; eritque non secus n aequalis ipsis pq coniunctis.
221
Quamobrem, ipse f aequalis erit ipsis gkmpq pariter acceptis: qui scilicet sunt ipsorum abcde radicum singularum cubi; quod fuit demonstrandum. Idemque de quibuslibet205 in infinitum cubis ostendetur. Quorum scilicet radices per ordinem ab unitate coacervant quemvis propositum triangulum, sicut propositio concludit.
|
f 125 |
|
g 125 |
|
|
k 64 |
h 100 |
|
|
m 27 |
|
l 36 |
|
|
p 8 |
|
n 9 |
|
q 1 |
|
|
|
125 |
64 |
27 |
8 |
1 |
|
225 |
|
|
|