<Propositio> 19a
92
Omnis hexagonus primus69 fit ex quadrato collaterali, duploque praecedentis trianguli.
Exempli gratia, hexagonus primus quarti loci scilicet 28 fit ex quadrato quarto, scilicet 16 et duplo praecedentis trianguli , scilicet 6.
93
Nam per diffinitionem hexagonus constat ex pentagono collaterali et ex praecedenti triangulo. Pentagonus autem ex quadrato et ex praecedenti triangulo. Igitur hexagonus constabit ex quadrato et ex duobus praecedentibus triangulis; quod est propositum.
|
16 |
|
22 |
|
28 |
6 |
|
6 |
|
|
|