<Propositio> 12a
77
Omnis quadratus cum radice sua et cum radice sequenti coniunctus, consummat57 quadratum sequentem.
Exempli gratia: quadratus quarti loci scilicet 16 cum radice sua scilicet 4 et cum radice sequenti 5 compositus, consummat58 quadratum sequentis loci scilicet 25.
78
Nam per nonam praecedentem, quadratus quartus cum radice sua coniunctus, efficit quintum parte altera longiorem; per decimam vero praemissam, quintus parte altera longior conflet59 iunctus cum quinta radice, quintum quadratum. Igitur quartus quadratus cum quarta et quinta radicibus acceptus conficit quadratum quintum; sicut proponitur.
|
20 |
|
16 |
|
25 |
4 |
|
5 |
|
|
|