Propositio 15a
555
Duo cubi partium cum triplis mediorum proportionalium [C:79v] coniuncti conficiunt cubum totius.
Hoc est, ipsorum bc sive unitate sive quocunque numero differentium cubi, qui sunt ipsi gl cum triplis ipsorum hk582 mediorum proportionalium coniuncti, perficiunt cubum totius bc quod in vigesima prima secundi horum Arithmeticorum fuit ostensum;
556
hic tamen facilius ostendetur sic: per quintam583 praemissarum, ipse d in singulos584 bc585, facit singulos gh. Item duplum ipsius e in singulos bc facit hh atque kk, hoc est, duplum ipsorum hk. Adhuc f in singulos bc facit ipsos kl singulos.
557
Igitur, per primam praemissarum, ipse bc ductus in aggregatum ex df duploque ipsius e (quod per duodecimam praemissarum, est quadratum ipsius bc), hoc est bc586 radix ducta in suum quadratum, producet aggregatum ex ipsis gl, triploque ipsius h et triplo ipsius k; radix autem in quadratum producit suum cubum. Ergo tale aggregatum ex gl triploque ipsorum hk est cubus ipsius bc numeri. Quod fuit demonstrandum.
|
d |
|
b |
|
g |
c |
|
h |
ee |
|
b |
|
hh |
c |
|
kk |
f |
|
b |
|
k |
c |
|
l |
|
|
|
Igitur |
bc deef |
|
g |
|
h h h |
k k k |
l |
|
|
|