F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 109
<- App. -> <- = ->

Propositio 109a

525 Omnis tetrahedrus centralis potest esse cubus centralis tertii generis, hoc est cubus mixtus, compositus scilicet ex cubis primi generis collaterali et praecedenti.557

526 Vocamus autem huiusmodi cubum mixtum, quoniam [C:75v] ex mixtura duorum cuborum primi generis compaginatur; sicut et quadratus centralis conficitur ex combinatione duorum primi generis quadratorum, scilicet collateralis et praecedentis. 527 Cum igitur, per praemissam, tetrahedrus constet ex collaterali et praecedenti primi generis, cubis, et ex eisdem cubis constet [S:74] cubus mixtus collateralis, per suam diffinitionem; iam satis constat propositum.

Inizio della pagina
->