F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber tertius 17
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XVII.

Figurae rectilineae in sectione vocata parabola perspecte inscripta centrum gravitatis est in axe, quae diameter est sectionis.

Sit in parabola ABC rectilineum ABC perspecte inscriptum, cuius diameter BD, quae et diameter erit sectionis per 15. huius. Aio quod rectilinei ABC centrum est in axe BD: nam per 15. dictam, tale rectilineum conflatur ex trapetiis aequidistantium laterum, et ex triangulo ad verticem, axe latera aequidistantia singula per medium secante: quamobrem per 13. huius, centrum gravitatis talis rectilinei erit in axe rectilinei: quod fuit demonstrandum.

Inizio della pagina
->