PROPOSITIO III.
Si grave quodpiam ita locatum sit, ut a puncto quodam ad centrum gravitatis acta perpendicularis sit ad horizontem; grave sive a puncto tali, sive a centro suspensum ita pendebit, ut locatum est.
Esto gravis cuiuspiam A, centrum A ita iam locati, ut a puncto quodam B ad centrum ipsum acta linea BA perpendiculariter maneat horizonti: aio quod grave A suspensum ab ipso B puncto ita pendet, ut locatum est: nam secus pendeat, si possibile est, ita ut non BA, sed ut BC linea sit perpendicularis ad horizontem: eritque per praecedentem, centrum gravitatis in ipsa BC linea; quod est contra hypothesim: igitur grave A suspensum a puncto B non aliter pendebit, quam existente BA linea perpendiculari ad horizontem, et perinde A grave in tali situ locatum pendebit: quod si grave A suspendatur ab ipso A centro: tunc quoniam A suspensionis punctum supponitur immotum: neque ipsum A centrum movebitur, et perinde in ipso, in quo locatum est, situ pendebit: et hoc proponebatur demonstrandum.
COROLLARIUM.
Ex quibus quidem manifestum est quod recta, quae a suspensionis puncto ad centrum gravis suspensi semper est perpendicularis ad horizontem.
|