[S:101] PROPOSITIO XXXI.
Gravia reciproca spatiis, a quibus pendent, aequeponderant.
Gravia A, B pendentia ad spatia AC, CB sint reciproca spatiis, hoc est, sicut grave A ad grave B, sic sit spatium BC ad spatium CA: aio quod gravia A, B aequeponderant: nam cum gravia A, B reciproca sint spatiis: iam per 28. huius, C punctum erit centrum commune gravium A, B: quapropter per 10. huius, gravia A, B aequeponderant: sicut proponitur.
|