F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus 26
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXVI.

Segmenta gravis uniformis ad parallelum lateribus terminum continuata sunt ad invicem sicut axis receptae portiones.

figura 25

Sit uniforme grave AB, cuius segmenta AC, CB contigua ad terminum basibus parallelum; axis totius AB, cuius portiones AC, CB, quae sunt partiales axes singulorum AC, CB: dico itaque, quod sicut est axis AC ad axem CB, sic est grave AC ad grave CB: nam si AB sit parallelogrammum, constat propositum per primam saexti Elementorum Euclidis; si vero grave AB sit parallelepipedum demonstratur idem per 25.11. Nam per praedictas in utraque harum figurarum talia segmenta sunt ad invicem, sicut factae portiones laterum, et perinde sicut receptae portiones axium; namque axis semper est aequalis lateri, cui aequedistat; et partes axis aequales partibus lateris collateralibus.

Inizio della pagina
->