[S:97] PROPOSITIO XXIV.
Gravium inaequalium aequeponderantium maius a minori pendet spatio.
Gravia duo A, B, quorum maius A aequiponderent a puncto C: aio quod AC spatium minus est ipso CB spatio: nam si AC, CB spatia sunt aequalia, tunc per 21. huius, pondus A quod maius est, deorsum feretur: quod est contra hypothesim: si autem AC spatium sit maius spatio CB; tunc per praecedentem. A pondus maius a maiori spatio deorsum feretur: quod rursum supposito adversatur: superest ergo ut minus sit omnino spatium AC spatio CB: quod fuit demonstrandum.
Vel sic si AC, CB spatia sunt aequalia: tunc posito gravi BD aequali ipsi A; aequeponderabunt A et BD gravia per 18. huius, et ablato D non aequeponderabunt per 4. postulatum A, B gravia: quod est contra hypothesim: si AC spatium sit maius CB spatio: tunc quoniam A et BD gravia sunt aequalia: iam per 22. huius, A grave deorsum feretur, et eo magis ablato D ipsum B grave sursum feretur: quod est rursum contra hypothesim: omnino igitur AC spatium minus erit ipso CB spatio: quod est propositum.
|