F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus 18
<- App. -> <- = ->

[S:95]

PROPOSITIO XVIII.

Gravia aequalia ab aequalibus spatiis pendentia aeque ponderant.

Duo gravia aequalia A, B pendeant ad spatia AC, CB aequalia. Aio quod ipsa A, B gravia aequeponderant: nam cum aequalia sint A, B gravia, iam per 16. praemissam ipsorum centra A, B aequaliter distant a communi centro: punctum autem aeque remotum ab ipsis A, B centris in linea AB est per hypothesim ipsum C punctum: igitur ipsum C punctum est commune centrum ipsorum A, B gravium: quare per x. huius ipsa A, B gravia aequeponderant ab ipso C puncto: sicut proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->