F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de conoidibus et sphaeroidibus figuris Liber secundus 2
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO II.

Si planum tangat quodlibet solidum conoides, non secans: in uno solum puncto tanget.

Tangat enim si possibile est in duobus punctis, ut puta A, B, et coniungatur recta AB, cum itaque puncta A, B sint in superficie solidi. Iam per praecedentem, recta AB. cadet intra superficiem solidi. Itaque cum talis recta sit in plano tangente, pars plani cadet intra superficiem solidi. Igitur planum secat, non tangit solidum. Quod est contra hypothesim. In uno ergo tantum puncto fit contactus.

Inizio della pagina
->