F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Grammaticorum rudimentorum libelli sex | Praefatio |
Grammaticorum rudimentorum libelli sex
Praefatio [S:7r] 1 Praesertim, cum sit nobis ad caeteras liberaleis disciplinas transeundum et praecipue mathematicas, quibus ab ineunte aetate adeo sum oblectatus ut nullis aliis avidius operam dederim, aut intentius invigilarim. Sed, si quem aditum ad huiusmodi disciplinas habuerim, quantumque in iis profecerim aedidero, nescio an futurum sit credibile. 2 Nam universa Elementorum Euclidis volumina et eiusdem Optica et Catoptrica, nec non Phaenomena et geometrica Data; tamque Iordani, quam Boethi arithmetica et musica Elementa; itemque Theodosii Sphaerica; et, quod omnium maximum est, Magnam Ptolomaei constructionem, nullo praeeunte praeceptore, per memetipsum intellexi. Quod si quis non credat periculum faciat, in quocunque voluerit, theoremate vel [S:7v] problemate: cognoscet me non mentitum. 3 Quid, si maiora his dixero? Vereor ne mendax absque dubio existimer. Dicam tamen, utcunque futurum sit. Quidquid enim Syracusius Archimedes De circuli dimensione, De sphaera et Cylindro deque momentis aequalibus disseruit, ego quoque apertissime demonstravi; demonstravi inquam prius quam ipsius Archimedis opera vidissem. Omnes Menelai de Sphaericis conclusiones ostendi: nec dum Menelai Sphaerica vidi. Verum nullam ex hoc quaero laudem: quid enim feci, nisi quod antea factum erat? 4 Decretum est itaque nobis nonnulla de huiusmodi egregiis disciplinis emittere, ne frustra vigilasse et cum magna valetudinis nostrae iactura laborasse videamur. Sed operaeprecium est, quando in eum sermonem indicimus, opuscula quaedam a nobis in lucem danda enumerare. 5 Emittenda est in primis ad bonarum artium amatores Epistula: in qua singularum artium mathematicarum, et earundem authorum laudes explicabuntur, et quorumdam audaculorum errores patefient. 6 Deinde libellus de Sphaera mobili: in qua circulorum et arcuum diffinitiones, et circa eosdem omnimoda Theoremata Theodosii Sphaericis inhaerentia disponentur. 7 Tertio dehinc loco, quaedam in Peurbachii Theorias oportunae et necessariae additiones. 8 Post haec astronomicorum problematum libelli quatuor: in quibus omnis Astronomiae calculus geometricis innixus fundamentis explicabitur. Quibus annectetur sinuum sive chordarum tabella circuli semidiametrum millies mille particularum suppones. 9 His adiicientur duo libelli, unus de praxis de arithmeticae theoria, alter de arithmeticis datis. 10 His et alii duo, de Photismis unus, alter de Diaphanis. In illo, praeter caetera, patescet cur solaris radius per qualecunque foramen transmissus in circularem redigatur formam; in hoc ratio rotunditatis et colorum Iridis aperietur. Quorum utrunque fuit Ioanni vulgatae Perspectivae authori incognitum. 11 Ad haec quosdam [S:8r] locos annotabimus circa linearum Symmetriam, circa Solidorum structuram, circa maximas planetarum aequationes; ubi ostendemus quod circulo, cuius dimetiens rationalis supponatur, octogonum atque dodecagonum aequilaterum circumscribente, ipsius octogoni latus erit irrationalis linea quae Minor, dodecagoni vero latus, ea, quae Apotome a praestantissimis mathematicis appellatur. 12 Determinabimus etiam locum lunaris deferentis, in quo maxima centri contingat aequatio; ubi turpiter erravit is qui planetarum Theorias exposuit. 13 Postremo dabitur totius mathematicae disciplinae Compendium quoddam ex Euclide, Theodosio, Archimede, Menelao, Iordano, Boethio, Ptolomaeo, caeterisque acutissimis mathematicis excerptum. 14 Quibus ex rebus apparebit quantum et laboraverim et profecerim. Haec hactenus: iam enim hora commonet ut proposito faciamus initium libello. |
Inizio della pagina |