F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Fragmenta conicorum | Frag. 1 |
1 Linea ab tangat circulum bc in puncto b. ahlk per centrum l. bfe ordinata ad diametrum. acgd secet periferiam in punctis cd et ordinatam in puncto g. 2 Iam ostensum est in Elementis quod ab aequale est lo da ac, ut scilicet ac ab ad sint continue proportionales. Item quod ab aequum est lo ak ah ut scilicet ah ab ak sint proportionales. 3 Item ostensum est in Elementis quod bg ge aequale est lo cg gd. 4 Adhuc in 37a tertii Conicorum Apollonii, et in 26a nostri Compendii, ostensum est quod sicut est da ac sic est dg gc, quae proprietas communis est reliquis sectionibus conicis (ut ibi ostenditur). Quae omnia et singula hic comprobantur per calculum.
10 10 Ianuarii 1570. |
Inizio della pagina |
=-> |