Liber II

 

II.1

Si fuerunt binae rectae lineae, seceturque ipsarum altera in quotcunque segmenta, rectangulum comprehensum sub duabus rectis lineis aequum est eis quae ab insecta et quolibet segmento rectangulis comprehenduntur.

II.2

Si recta linea secetur utcunque, quae sub tota et quolibet segmentorum rectangula comprehenduntur, aequalia sunt ei quod ex tota est quadrato.

II.3

Si recta linea secetur utcunque rectangulum sub tota et uno segmentorum comprehensum, aequum est ei quod sub segmentis comprehenditur rectangulo, et ei quod ex predicto segmento fit quadrato.

II.4

Si recta linea secetur utcunque, quadratum quod fit ex tota, aequum est quadratis quae fiunt ex segmentis, et ei quod bis sub segmentis comprehenditur rectangulo.

Cor.II.4

Ex hoc manifestum est quod in quadratis areis parallelogramma quae circa dimetientem, quadrata sunt.

II.5

Si recta linea secetur in aequalia, et in non aequalia, rectangulum comprehensum ab inaequalibus sectionibus totius una cum quadrato quod a medio sectionum aequum est ei quod a dimidia fit quadrato.

II.6

Si recta linea bifariam secetur adiiciaturque ei aliqua recta linea in rectum, rectangulum comprehensum sub tota cum apposita et appositae una cum quadrato quod fit a dimidia, aequum est ei quod fit ex coniecta et dimidia et apposita, tanquam ex una descripto quadrato.

II.7

Si recta linea secetur utcunque, quod a tota et ab uno segmentorum utraque fiunt quadrata, aequalia sunt rectangulo comprehenso bis sub tota et dicto segmento et ei quod a reliquo segmento fit quadrato.

II.8

Si recta linea secetur utcunque, rectangulum comprehensum quat<t>er sub tota et uno segmentorum cum eo quod ex reliquo segmento est quadrato, aequum est ei quod fit ex tota et predicto segmento tanquam ab una descripto quadrato.

II.9

Si recta linea secetur in aequalia et non aequalia, quae ab inaequalibus totius segmentis fiunt quadrata dupla sunt eius quod a dimidia, et eius quod a medio sectionum fit quadrato.

II.10

Si recta linea secetur bifariam, apponatur autem ei quaepiam recta linea in rectum, quod ex tota cum apposita, et quod ex apposita utraque quadrata, dupla sunt eius quod ex dimidia, et eius quod ex adiacente, et dimidia, et adiuncta tanquam ex una descripto quadrato.

II.11

Datam rectam lineam secare, ut quod ex tota et altero segmento comprehensum rectangulum aequum fit ei quod fit ex reliquo segmento quadrato.

II.12

In obtusiangulis triangulis, quod ab obtusum angulum subtendente latere fit quadratum, maius est eis quae fiunt ab obtusum angulum comprehendentibus lateribus quadratis, comprehenso bis sub uno eorum qui sunt circa obtusum angulum in quod protractum cadat perpendicularis, et assumpto extrinsecus sub perpendiculari ad obtusum angulum.

II.13

In oxygoniis triangulis, quod ex acutum angulum subtendente fit quadratum, minus est eis quae ex acutum angulum comprehendentibus lateribus fiunt quadratis, comprehenso bis sub uno eorum quae sunt circa acutum angulum in quod perpendicularis cadit, et sumpto intus sub perpendiculari ad acutum angulum.

II.14

Dato rectilineo aequum quadratum constituere.

Haut de la page

jpl2h.py liber02-mod.tex : 13-06-05